ANTITRINITARII

ANTITRINITARII
ANTITRINITARII
circa A. C. 1570. exorti, tres Personas Divinas una in personalitate subsistere, impie docere coeperunt. Macer Hierolex. Sed et in veteri Ecclesia, ut de Manichaeorum duobus principiis et portentosis Aeonum Syzygiis, de Valentinianorum et Gnosticorum ingenio, dqeve Montani Paracleto, quem Spiritui Sancto opponebat, taceam; quadruplici agmine contra sacratissimam veritatem et Christianae fidei veluti arcem, doctrinam hanc de Trinitate, qualem Scriptura nobis tradit, incessêre. Prima acies fuit Ebionitarum, Cerinthianorum, Carpocratianorum atque Nicolaitarum, qui Christi divinitatem negârunt: quo in agmine etiam fuit Theodotus, coriarius, ac post illum Artemon, et 60. post annis Paulus Samosatenus, ab Antiocheno Concilio sede suâ motus: quem Photinus excepit, a Synodo Syrmiensi pariter damnatus. Secunda fuit Patripassianorum: cuius Duces fuêre Praxeas, Tertulliano refutatus; Hermogenes, Noetus, Sabellius, qui expunctis Personis earumque discrimine, non aliam, quam trinominem, Trinitatem intellexêre. Tertiam Arius ductavit, qui Trinitatem concessit, sed valde imparem et Filiô quidem minorem quandam Deitatem et aliam a Patre essentiam, Spiritui S. autem creaturae nomenadscripsit. Post quem in diversum abiêre Haeretici: Quidam enim cum Atio Filium quidem Patri ὁμοιούσιον, verbô; re ipsâ autem per omnia ἀνόμοιον, seu dissimilem, quippe creatum et ex non entibus factum, dixêre, qui inde Exoucontiani, et a sectae auctoribus Acaciani, Aetiani, Anomaei, Eudoxiani, Eunomiani, et Ursaciani appellari fuêre: atque cum his idem plane praeteritô saeculô sensit Erasmus Iohannes, qui cum Socino super hoc argumento biduum palam disputavit; idemque fere sentire videtur Episcopius, et de aliis nil dicam. Alii fimilem quidem eum per omnia Patri, sed non consubstantialem, asseruêre, ut Semi-Ariani. Quartam aciem instruebant Pneumatomachi, auctore Macedoniô Episcopô Constantinopolit. A. C. 360. qui parte Arianae impietatis, de Filio, repudiatâ; partem alteram de Spiritu S. am plexus est. Quos omnes Haereticorum errores imitatus et supergressus est deinceps Mahometes, famosissimus impostor, A. C. 620. imperante Heracliô, qui pariter in Essentia Divina unam solum Personam, et in Christi persona unam tantum essentiam agnovit. Praeteritô vero saeculô, sepultas iam haereses veteres ex orco revocavit Michael Servetus Hispanus; quem secuti Valentin. Gentilis, Georg. Blandrata, Fr. Davidis, Faulstus Socinus, aliique ex isto grege, qui in neganda Divinitate Christi conspirantes, in cultu atque adoratione eius non leviter dissentiunt: Spiritûs vero S. non Divinitatem solum, sed et Personam, abnegârunt; ac SS. Trinitatis dogma tartareô ore afflare pro ludo habent; quin et Antichristi commentum blaspheme vocant, atque a prodromis eius Christiano populo obtrusum, Tertulliano praesertim atque Athanasio, quorum is ex Montani Spiritu et fanaticarum mulierum prophetia illud hauserit; hic ex odio in Arium novum dogma procuderit, quod Synodo Nicaenae omnem suam auctoritatem debeat, ut Christus annô 327. demum Deus factus sit, et Spiritus S. annô 340. pluraque alia, calumniantur. Socinianos non longô intervallô sequuntur plurimi Anabaptistae, sed qui ipsi non satis
inter se concordes longe imperitius hoc argumentum tractârunt, etc. Quae adeo variae haereseos huius facies, licet non unô se vultu ostendant. revera tamen in eandem impieratem conspirant omnes; et Valentini Aeones, Sabelli trinominis unitas, Arii Creatura, per quam Deus omnia condiderit; Samosateni, Photini ac Socini Homo deificatus, nihil aliud sunt,
quam alternantia unius Veritatis adulteria, uti accurate docet Fr. Burmannus Synopseos Theologiae Chriflianae, Part. 1. l. 1. c. 35. Vide quoque passim ubi nominatim de Haereticis supra memoratis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • TRINITAS, TRINITATIS SS. Mysterium — sunt qui ex communi ratione Boni, ex Intellectu Dei, ex Eiusdem Potentia, probare satagant: quae tamen argumenta, si ad suadendum nonnullam, ad persuadendum tamen vim nullam habent. Alii desumunt similitudines ab Anima humana, Sole, Iride,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”